8 de maig de 1309. (Encarnació)
Aute de la emancipació y heretament de Malgaulí.
«Hoc est translatum fideliter sumptum tercio decimo Kalendas novembris anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimo a quodam autentico translato cuius series sic se habet. Hoc est translatum fideliter sumptum a quodam translato per judicem autenticato cuius series sic se habet. Hoc est translatum fideliter sumptum [dus octobris anno dominim.ccc. Decimo a quodam originali instrumento per alphabetum diviso cuius tenor per omnia sic habetur. In nomine domini amen. Anno dominice Incarnationis Millesimo trecentesimo Nono, mense Madii octavo eiusdem, septime indiccionis Regnante serenissimo domino nostro domino Rege ffridericho tercio, Regni eius anno quarto decimo fideliter amen. Nos Rogerius de Tarascone judex civitatis panormi, Matheus de Colomissio de Calatagarano Regius publicus tocius cicilie notarius et testis subscripti ad hoc vocati specialiter et rogati, presentí scripto publico notum facimus universis. Quod sub presencia nostra nobilis Poncius hugonis olim vocatus Malgaulinus, filius naturalis atque legitimus magnifici et spectabilis viri Poncii hugonis dei gratia Impuriarum Comitis, ab ipso domino patre suo presente ad hoc coram judicibus magne curie dicti domini nostri Regis, cum eodem domino nostro Rege in dicta civitate nuper agentibus suppliciter postulavit se de nexu potestatis patrie que romanis civibus in filios est indulta naturali jure cum civili hoc pariter operante per ipsum dominum patrem suum liberari penitus et absolví, ut sic deinceps contrahat sic agat et fugiat in judiciis, sic testetur et codicilletur, sic preterea sibi adquirat, sic in alios alienet et transferat sic denique omnia et singula integre faciat per se ipsum sicut ceteri patres familias romani cives ea omnia faciunt et de jure faceré permittuntur Cuius filii dictus Nobilis et spectabilis pater eius supplicacionem benigne admittentes predictis judicibus magne dicti domini nostri Regie curie, huic rei pro tribunale sedentibus, ipsum eius filium de sua manu simul et potestate dimisït, ut sic deinceps dictus Nobilis eius filius agat et fugiat in judiciis, sic testetur et codicilletur, sic denique sibi adquirat et in alios transferat sicut ceteri patres familias romani cives ea omnia per se possunt facere et complere, prefatis magne curie dicti domini nostri regis judicibus huius emancipacionis solempni actui, suam autoritatem interponentibus et decretum. Cui filio sicut supra de sacris patrie potestatis emisso prefatus spectabilis pater eius, pro matrimonio contrahendo inter eundem filium suum et Nobilem Ysabellam filiam illustrissimi domini nostri Regis friderici tercii supradicti absolute simpliciter et irrevocabiliter, inter vivos, donavit Totum et integrum eius Comitatum Impuriarum a preclaris ei progenitoribus antiqua successione sibi ab invicem descensum ac legitime succedentibus acquisitum, cum omnibus juribus justiciis. honoribus, castris, villas, forciis, pheudis et allodiis, dominiis, obvencionibus et aliis quibuscumque ad ipsum Comitatum et Comitem de jure, moribus vel alia quavis racione spectantibus ut sic apud eundem filium suum donatarium futura sint et esse debeant sicut melius apud eiusdem donatoris patris antiquos vel apud eum extitisse usque hodie dignoscuntur Eo dumtaxat excepto quod ius bovagii olim succedentibus in dicto Comitatu a vassallis suis et hominibus exigi consuetum per predictum filium suum nullatenus exigatur set ipse Comes donator possit dictum ius bovagii quod semel alias prestandum esset dicto filio eius illud relinquere vel donare cui voluerit illa vice nulla ex hoc dicti filii donatarii futuris successoribus et heredivus prejudicio generando, sic presentí donacione intelligenda quod iam dicti Comitatus et aliorum infra enunciatorum ex vigore presentis liberalitatis ab eiusdem filii donatarii filios ex ipso dictique nobilis eius conjuge procreandos et deinceps procul dubio extendatur et salvo quod dum dictus magnificus Comes vixerit ipsorum Comitatus jurium pertinenciarum et obvencionum eius possessio integrique percepcio et ipsius hominum seu vassallorum servicia et hobediencia eidem Comiti sine quilibet diminucione salvo sint et integraliter reservetur, ipso vero Comite fore inter homines desinente tunc statim prefati Comitatus et ceterorum possessio que donantur ad prefatum eius filium donatarium libere devolvatur quam ex tunc per se absque autoritate alia sibi liceat ingredi ac tenere et de ipso Comitatu et eius juribus et redditibus et reliqui que donantur perpetuo suas facere voluntates. Illo ab hac donacione penitus excludendo quo dictus Comes retineat et retinere possit redditus leudam et proventus omnes Castri de Cadaqueriis dicti Comitatus pro emenda injuriarum ab ipso Comite quondam patre ipsius et avo quibuscumque personis illatarum quas per eundem in rebus erit humanis comitti forte contigerit tamdiu per eum retinendos pro emenda injuriarum. ipsarum quo ad injurie ipse omnes integraliter emendentur. Postea vero Castrum ipsum de Cadaqueriis ad integritatem seu solidalitatem dicti Comitatus libere sine molestia qualibet revertatur, ultra etiam proventus dicti castri ex omni re quam in presentí donat dictus Comes retinere possit Ducenta Milia solidorum malgelone de quibus in suis ultimis suam possit facere voluntatem: Ita quod post obitum ipsius Comitis propedictis Ducentis milibus solidorum convertendorum in emendam predictam, comissarii et executores testamenti eiusdem Comitis possint ingredi et retinere possessionem dicti Comitatus quo ad integre satisfiat eis de dicta summa peccunie cuius percepcionem si dictus donatarius quomodolibet impediret castri et terre de Monellis donacio revocetur pro cassa et irrita ex tune sit si infra mensem unm ex die quo fuerit requisitus per eosdem comissarios vel eorum alterum a predicti impedimenti prestacione ne desisteret et de ipsis Castro et terra illud fiat quod dictus Comes in sua ultima disposnerit voluntate de ipsis Castro et terra faciendum fore in casu premisso. Preterea dictus Comes pro dote sibi pro jam dicto filio suo per antedictum serenissimum dominum nostrum regem fridericum tercium tradita consistente in summa unciarum auri quatuor milia sexcente triginta tres et tareni decem ponderis regni huius et infra scripto nuptiali lucro obligavit expresse Comitatum predictum quatenus ipsum tenet et possidet et ipsum tenere et possidere debet et potest dum vixerit predicte future conjugi dicti Nobilis Poncii filii sui obligacionem ipsam me predicto notario publico stipulanti seu pascienti ipsi eius future conjugi nunc absenti si forsan quod idem Comes abhominatur prefatam eiusdem filii sui nobilem conjugem manente matrimonio de rebus humanis subduci contigerit et esse locum repeticioni iam dicte dotis lucrique nupcialis quod de voluntate ipsius Comitis et ordinacione prefatus eius filius ex pacto convenit esse dicte future ipsius conjugi me qui supra notarius paciscente, unciarun auri duo milia Trescentas sedecim et tarenos viginti ponderis supradicti sicut instrumentis nupcialibus inde factis plenius continetur. = Prefatus insuper Comes illud sibi amplius paccione prospexit quod si dictum matrimonium non extante legitima sobole dissolvi contigerit, vel extante quidem sed infra pupilarem etatem descedente, jam dictus Comitatus et alia que donantur ad ipsum Comitem et suos integraliter revertantur ipsosque sequantur donacione ipsa in casu ipso nullatenus obstatam. Voluit etiam hiis amplius et convenit se predictus Comes, quod dicta nobilis futuri uxor filii supradicti tam pro restitucione dicte dotis dictique lucri nupcialis si ei et quando ei locum esse contigerit, quam pro suis aliis ……tenere ac possidere possit et debeat postquam traducta per ipsum virum eius fuerit statim loca seu terras comitatus ipsius que inferius describuntur, videlicet Castrum et villam de Impuriis, Castrum et villam de belcayre, Castrum et villam de occulo stricto, Castrum et villam de sancto Acisclo, Castrum et villam de Talliata, Castrum et villam Sancti Petri Piscatoris et Castrum et villam de Siurana cum omnibus terminis et pertinentiis eorum tenendi per eam et suos libere cum integritate quarumlibet obvencionum et fructuum eorundem ex tunc in casum etiam existenciam et non existenciam liberorum ex matrimonio supradicto et in casu etiam quod aborret quo etiam ipsam Nobilem post dissolutas priores nupcias ad alias eam contigeret convolare donec eidem conjugi superstiti de dictis dote et nupciali lucro fuerit satisfactum fructibus et obvencionibus ipsis in sortem minime computandis. Reservavit etiam dictus Comes et speciali pacto excepit ex obligacione ac donacione predictis, jus et ypothecam que competunt Nobili domine Marchesie uxori dicti Comitis pro suis lucro nupciali et dote in villa de Castilione, Castro de Carmencione cum suis terminis, valle de Rosis, et Castro de Virginibus cum suis terminis prout hec in instrumentis publicis inde confectis inter eundem Comitem et dictam eius conjugem plenius declarantur. Reservavit nec minus prefatus Comes sibi et de presenti donacione penitus excepit quidquid habet et ei competit in diocesis elenensis et in insula Majoricarum. Adjecit autem presenti donacione liheralitate profusa dicto eius filio ea conferens vicecomitatum bassi et Castrum seu forciam de querroig de comitatu predicto, et castrum et villam de monellis cum omnibus juribus justiciis pertinenciis et terminis eorum. Circa eundem vicecomitatum bassi adiciens que ex nunc prefatus Poncius filius eius una cum dicta nobili eius conjuge ipsum vicecomitatum teneat habeat et possideat pleno jure in pheudum a dicto Comite et se intitulet vicecomitem bassi. Ita tamen quod cum dictus filius eius donatarius cum dicta nobili eius conjuge in regno Sicilie demorabitur fructus et obvenciones dicti vicecomitatus prefato patri eius acquirantur et integre cedere debeant, et quod de castris et pheudis dicti vicecomitatus det partem dicti Comiti patri suo secundum usum et consuetudinem Catalonie et usagium barchinone. Adjecit insuper eidem donationi quidquid juris et rationis habet in et super vicecomitatu Caprarie. Que omnia et singula dictus Comes donator atendere et observare promisit et contra ea vel eorum aliquid nulla racione vel, ingenio facere etiam racione future ingratitudinis dicti donatarii vel alia quavis legitima racione obquam alias posset donacio revocari ex nunc etiam competituram pro inde accionem ipsi filio suo donatario expressa convencione remitens ea que suo corporali ad sancta dei evangelia juramento prestito solidabit et prefatus etiam eius filius tamquam eius futurus successor et heres et ei in predicto Comitatu et prefatis allis que donantur successurus ex vigore presentis donacionis eidem domino patri suo assurgens prius ad laudes et graciarum acciones eidem patri suo fidelitatis et homagii prestitit juramentum juxta usaticum barchinone et in signum integri dominii ac possessionis futurorum eidem filio suo promisit postquam ad dictum Comitatum et alia que donantur pervenerit mandare vassallis suis et omnibus aliis pheudatariis et baronibus qui sibi obedire et servirr tenentur et qui terras dicti Comitatus loca et castra eius inhabitant, propter quod quam hominibus de monellis qui eidem filio suo non teneantur fidelitatem prestare nisi in casu quo satisfactum fuerit predictis fideicomissariis testamenti dicti Comitis de prescripta Ducentorum milium solidorum quantitate, ut eidem filio suo serviant et obediant sicut sibi postquam ipsum Comitem de rebus humanis subduci contigerit, et ipsorum Comitatus locorum et castrorum eorum possessionem ad ipsum eius filium reverti contigerit sicut superius enarratur. Quequidem omnium premissorum donacio cum immensa sit et per hoc momentorum observacione indigeat apud dictos magne curie dicti domini nostri Regis judices insinuata extitit ut sic in totum vires legitimos sorciatur et eidem donacioni per eosdem judices ad hanc rem pro tribunali sedentes auctoritatis prestita extitit pariter et decretum ut ex insinuacione ipsa robur legittimum et propium sorciatur. Promisit insuper dictus Poncius hugonis per se heredes et successores suos predicto Comiti patri suo quod capellam quam idem pater eius in villa de bellcayre fundavit et dotavit, ipse Poncius filius eius manutenebit et conservabit in hiis que in celebracione divinorum numero personarum diputatorum inhibi per eundem Comitem ad divinum cultum et dotibus quibus idem Comes dotavit Capellam eandem in hiis videlicet forma et modo quibus idem Comes Capellam ipsam dotavit eamque fore voluit, ordinavit disposuit et mandavit. Ita quod nichil ex hiis que dicte capelle doti data sunt et circa divinorum cultum per dictum Comitem disposita per ipsum filium suum et successores eius presumpcione qualibet minuatur. Et nichi lominus dictus Poncius hugonis, filius dicti Comitis emancipatus ut premititur a patria potestate considerans et attendens grata et grandia beneficia et honores que dictus Comes pater suus sibi contulit confert et conferre poterit in futurum sua grata et spontanea voluntate cessit tradidit et renunciavit eidem Comiti patri suo et in eum transtulit omne jus divinum, omnemque accionem realem et personalem utilem directam et mixtam quod et quam habet et habere potest seu spectat in honore seu capitalia aut baronia quem seu quam Nobilis quondam hugo de impuriis Comes istrillacii vicecomes bassi frater dicti Comitis et patruus ipsius Poncii hugonis filii eiusdem Comitis habebat in regno et insula maioricarum, tam hereditarie successionis racione eiusdem Comes Strillacii cui idem Poncius hugonis filius dicti Comitis se asserit successive quam alia quecumque racione vel causa super hiis nichilominus per predictos judices magne curie dicti domini nostri Regis in forma et modo prescriptis auctoritate interpositis et decreto. Preterea cum predictus Nobilis Poncius hugonis filius dicti Comitis minor sit annis viginti quinque mayor autem quatuordecim premisse omnia et singula postulante predicto patre suo corporali juramento frmavit. In quorum omnium testimonium et tam dicti Comitis impuriarum dictique Poncii filii eius quam eorum quorum intererit cautelam duo publica scripta consiniïlia per alphabetum divisa facta sunt per manus mei predicti notarii nostrum que supra, dicta judicis notarii et subscriptorum testium testimonio et subscripcionibus roborata, quorum uno, quod presens est, dicto Comiti pro cautela sua asignato, alterum dicto Poncio, eius filio, pro sui et aliorum quorum intererit cautela extitit assignatum. Actum Panormi Anno, mense, die, et indiccione premissis, * Nos Arnaldus dei gracia montis regalis archiepiscopus subscribimus et testamur. * Ego Rogerius de Tarascone qui supra, judex civitatis panormi, me subscripsi. * Ego Ferrex? de Incisa, miles, Regius Cancellarius premissa testificor * Ego Johannes de milite, miles, testis sum. * Ego Arigu de cisa, miles, testis sum. * Ego Guillermus Tallura, miles, testis sum. * Ego Faneri enafuha, testis sum. * Ego Reynerius de Starano, testor. * Ego Natarius barchs de monte de Trapano, testor. * Ego ffranciscus de podia bonini premissis testor. * Ego burgius de sacra, testis, * Ego Petrus dexesie junior, qui hiis omnibus interfui, premissa testificor. * Ego Notarius berardus de mileto de messana, testis sum. * Ego Matheus de colomesio de Calatagorono, qui supra, regius tocius Sicilie notarius preemissis omnibus interfui eaque omnia scripsi et me signo signavi (signe). Sig (signe) num Petri percini notarii publici Castilionis impuriarum qui hoc translatum ab originali instrumento fideliter ac diligenter translatando scripsit et clausit die et anno quibus supra, cum supraposito in Quinquaginta et una linea ubi legitur ipsum (signe). Ego Guillelmus dominici judex ordinarius domini Comitis Impuriarum huic translato fideliter ex auctentico sumpto auctoritate judiciali subscribo. Ego bernardus de Jonquerio, notarius publicus Castilionis hoc translatum sumptum ex alio translato per judicem autenticato et cum eo comprobatum fideliter scripsi Kalendas Junii anno domini .m ccc. septimo decimo et clausi et meo sig (signe) no signavi (signe). Ego G. dominici, judex ordinarius domini Comitis impuriarum huic translato fideliter ex translato per me autenticato sumpto, auctoritate judiciali subscribo. »
(Arxiu de la Curia eclesiàstica de Gerona; Cartoral de Carles Many, f. III r. a IV r.)
III. 27 octubre de 1309 (Encarnació) Testament del comte d'Empuries Ponç-Huch IV.
Hoc est translatum fideliter sumptum .xiij. kalendas Madii anno domini .M.ccc. séptimo décimo a quodam testamento cums tenor talis est. Cum nichil sit certius morte, nichilque incertius hora mortis: Idcirco, in nomine domini nostri ihesu xristi, qui sola pietate neminem vult perire immo salvat omnes sperantes in se et perducit eos ad gaudia paradisi. Nos poncius ugonis dei gratia comes impuriarum ac Caprarie vicecomes sana fruentes sospitate, et in nostro bono sensu ac plena memoria et loquela, proponentes iré deo juvante terram granate ad servicium dei et contra inimicos eius: Condimus nostrum testamentum et ordinamus nostram ultimam voluntatem, in quo nostros eligimus Mammiissores seu executores videlicet venerabilem patrem in xristo Gerundensem Episcopum qui pro tempore fuerit et Nobilem virum Raymundum fulchonis dei gratia vicecomitem cardone, consanguineum nostrum et Guillelmum seguini vicarium nostrum, et berengarium de lanciano, licet absentes. Quibus et cuilibet eorum in solidum auctoritate huius testamenti donamus et conferimus plenariam potestatem exequendi hanc ultimam nostram voluntatem et solvendi debita nostra et restituendi injurias nostras simpliciter et de plano et sine aliqua malicia et diffugio prout eis et cuilibet eorum melius ad salutem anime nostre videbitur expediré. E%imus sepulturam nostram in Capella ecclesie Sánete Marie de bellicadro, ibi per nos hedifíicata, cui q\iidem Capelle confirmamus penitus et approbamus omnes redditus et etiam omnia alia eidem et ipsis presbiteris assignata, Et quosqiie Castrnm nostrum de Cadaqueriis recuperatum fnerit videlicet quod per nos vel per nostrum heredem possideatur supra quod predicti redditus sunt dictis presbiteris et capelle assignati in compensacionem et locorum eorum reddituum assignamus totidem redditus super redditibus vallis de baynuls et super redditibus honoris sive capdalie de Mayorice usque ad complementum duorum milium et quadringentorum solidorum malgelonensium singulis annis percipiendorum, quamdiu possint et valeant super leudam et redditus dicti Castri nostri de Cadaqueriis, preterea volumus et ordinamus ac mandamus quod statim post finem nostrum, nostri Manumissores vel illi eorum qui promptiores et idoneiores fuerint percipiant et occupent omnem peccuniam quam nunc habemus et in die obitus nostri habebimus et omnem argentimi, jocalia, aves, venandi, pannos, bestiarium et totum aliud mobiie nostrum cuiuscumque valoris seu conditionis existant eaque omnia vendant et distrahant, et de eorum pretio donent in operibus faciendis ad opus dicte Capelle et hospitii clericorum eiusdem Quinqué milia solidi malgelone: Et totum superfluum ponatur in exsolucione debitorum et restitutionem injuriarum nostrarum et non in aliquo alio. In hoc tamen non intelligimus baptizatos et baptizatas nostros, nam ipsos alforros facimus perpetuo atque franchos et cuilibet eorum dimitimus et lexamus
Ouinquaginta solidos malgelone, amore dei. ítem volumus et Mandamus quod per nostros Manumissores vendatur honor sive capdalia predicta de Maiorica cum suis juribus et honor et jus et dominium quod habemus et habere debemus in castro nostro de Monte squivo et de sancto xristoforo de Albera et juribus eorum et potestatem de Oltrera et de Clusa et Castrum nostrum de Ruppe cum suis pertinentiis et juribus ct pretium quod inde habebitur pono tur et quitatur in restitutionem nostranmi injuriarum et patris et avi nostri quondam et postea Nobilis Ugueti quondam filii nostri ad cognitionem Gordiani domus fratuum minorum de Castilione et prioris fratuum predicatorum Gerunde, qui protempore fuerint, qui predicta cognoscant et examinent et diffiniant simpliciter et de plano et sine strepitu et ordine judiciario: Quibus nostris Manumissoribus vel maiori parti eorum damus et conferimus potestatem predicta vendendi perpetuo et pretium habendi et percipiendi et id convertendi sicut supra mandamus et volumus quod alicui creditorum nostrorum vel injuriatorum nostrorum oferatur jus nec quod differatur eis satisfieri si cognitum fuerit breviter et sine malicia eis deberé satisfieri per predictos priorem et Gordianum. ítem in recompensationem nostrarum injuriarum, relinquimus hominibus terre nostre, videlicet illis qui nondum franquitatem cum instruirento habuerint a nobis. bovagiiim sivc id quod pro boragio daré tenentur per mortem nostram sicut nos illud retinuimus tempore quo liereditavimus Nobilem Pontium Ugueti filium nostriim olim vocatum Malgallinus instnimento de ipso hereditamento confecto, alus vero hominibus terre nostre qui de hoc franquesiam cuní instnimento habuerint ipsam franquesiam confirmamus. ítem ordinamus et volumus qiiod bovagium locorum infrascriptorum nostri comitatus levetur per illos quos nostri niannmissores ad hec dispossuerint et quidquid habebitur in restutione nostrarum injuriarum totaliter convertatur et solvatur videlicet de Rupiano et de Vulpiliacho et de Uliano et de sancto laurentis arenarum. et de Fuxano et de Sala et de palacio de viridaria et de pavo et de villaacuto et de Riumors et de palaravano et de ultramorte et de villa sacra et de marzano et de Villamaniscle et de armenteria et de ventilione et de sancto Mauricio et de Vilahuro, et de hominibus quos apud sanctum Petrum
piscatorem habetat franciscus de Requesens, et de Turucella de Fluviano et de villanova salvis hominibus nostris quos ibi habemus et de loco de Garriga. ítem volumus quod illi ducenti milia solidi quos nobis retinuimus tempore quo hereditavimus Pontium Ugueti filium nostrum antedictum super coraitatum in restitutionem nostrarum injuriarum totaliter convertantur cum alus suprascriptis, ita videlicet quod nostri manumissores teneant et possideant et coUigant onmes redditus et provenius tocius Comitatus quosque de predictis ducenti milia solidi? fuerint? integraliter ipsi manumissoribus satisfacti. ítem volumus et mandamus quod predictus Poncius Ugueti, filius noster, non possit (intrare?) nec inducere in possessionem castri nostri de Monellis neo ipsum possideat nec teneat quousque predicti omnes .ce. milia solidi (fuerint ad ipsis?) manumissoribus persoluti: Immo si forte ibi aliquid tangeret vel tangere faceret et in possessionem se inde induceret, vel (dimithimus in hoc casu predictum?) nostrum Castnim de Monellis domino Regi Aragonum; Ita tamen quod ipse prius solvat manumissoribus. Et si dominus Rex hoc faceré et complete recusabat infra dúos menses postquam a nostris manumissoribus vel ab aliquo eorumdem requisitus existisset vel monitus, dimittimus ipsum castnim hospitah sancti Johannis jerosolimitani predictos octuaginta milia solidos nostris manumissoribus exsolvere et complere teneatur infra dúos menses postquam a dictis nostris manumissoribus vel ab altero eorum fuerit monitus seu requisitus Et si dictum hospitale hoc faceré et complere recusaret, dimittimus ipsum Castrum ecclesie Gerunde sub forma et condicione antedicta videlicet quod solveret prius predictos octuaginta milia solidos nostris manumissoribus vel alteri eonim infra dúos menses postquam per eos vel per aliquem eonim monitus fuerit seu requisitus. Et si ecclesia Genmdensis hoc faceré et complere recusaret, dimittimus ipsum Castrum de Monellis sánete Romane ecclesie sine omni condicione in remedium peccatorum nostrorum et in subsidium teñe sánete conquirende. ítem dimittimus et ordinamus et precipimus quod nostri manumissores teneant atque possideant Castmm de Cadaqiieriis et redditus eius cum et tamdiu doñee omnes nostre injurie fuerint integre persolute, sicut nos hoc retiniiimiis tempori quo dominum Poncium ugueti filium nostrum hereditavimus. ítem assignamus ad restitucionem debitorum et injuriarum nostrorum et predecessolum nostrorum quidquid et quantum nos recipere debemus ab illiistrissimo frederico tercio dei gracia Rege, ratione dotis quam nobis ratione filie sue uxorique filii nostri predicti daré debuit et promissit. Et si predicta omnia non sufficerent ad plenam restitutionem debitorum et injuriarum nostrorum et predecessorum nostrorum et requisitus a dictis manumissoribus nostris vel ab altero eorum. Heres noster infra annum post requisitionem predictam non solveret debita
et injurias predictas que tune restarent ad solvendum et de quibus denuntiatio expressa essent facta eidem a dictis manumissoribus nostris vel ab altero eorundem quod ex tune elapso anno a tempori denuntiationis sive requisitionis, nostri manumissores vel alter eorum alus absentibus a térra vel nolentibus interesse, vendant et venderé teneantur domino regi maiorice vel heredi suo vallem nostram de banjoils, si tamen justum vel quasi justum precium inde ab eodem habere potuerint: alioquin, volumus quod vendant predicta alus personis a quibus justum precium vel quasi justum inde habere potuerint et totum id quod nos habemus in episcopatu elenensi, mandantes quod ipsum pretium dicti manumissores nostri convertant et convertere teneantur in restitutione debitorum et injuriarum nostrarum et nostrorum antecessorum. Si vero dicti manumissores post lapsum dicti anni, infra
alium annum sequentem non invenirent emptorem qui quasi justum precium in predictis offeret et heres noster adhuc tune perseveraret solvere (sic) debita et injurias nostras et predecessorum nostrorum vel in predictis vendendis heres noster aliquod impedimentum prestaret dictis nostris manumissoribus, ex tune in dicto castri dictam vallem nostram de banyuls et potestate de Monte squivo et de Clusa et dultrera et Castrum nostrum de Ruppe et totum id quod habemus in episcopatu elenensi, sint ecclesie sánete Romane et eidem ecclesie in remedium peccatorum nostrorum dimitimus in hoc casu in auxilium terre sánete conquirende. ítem dimitimus amore dei et in auxilium maritandi blanche floris filie nostre viginti Milia solidos malgelone que dotetur et maritetur de assensu et consilio dicti poncii ugonis filii nostri fratisque eius. ítem dimitimus pro missis celebrandis per diversas partes in ecclesias Comitatus et ita quod maior pars celebrentur in ecclesia Capelle
ncstre de bellicadro per clericos aliunde vocatos Decem Milia solidos malgelone ob remedium anime nostre. ítem dimitimus amore Dei et intuitu pietatis et in remedium peccatorum nostrorum pro mulieribus puellis maritandis Quinqué Milia solidos malgelone. ítem dimitimus Monasterio et conventui sancti Petri de Rosis decem milia solidos malgelone in emendam et compensationem operis quod construí et edifican fecimus in podio vocato sancti Salvatoris. ítem volumiis et ordinamus quod quilibet Comes impuriarum qui pro tempore fuerit in Comitatu impuriarum faciat convenientiam abbati dicti Monasterii Sancti Petri de Rosis quod de forcia nostra podii Sancti Salvatoris non exiat nec adveniat malum nec dampnum dicto Monasterio, si faceret, quod dominus Comes faciat inde emendam congruam dicto abbati infra unum mensem postquam fuerit requisitus vel monitus per dictum abbatem vel per aliquem eius vicem gerentem. Et similiter faciat eandem convenientiam dicto abbati Castlanus qui pro tempore fuerit in castro predicti podii Sancti Salvatoris. Ítem dimitimus pro ornamento altarium ecclesie Monasterii sancti Chirici et intuitu pietatis Centum solidos, ítem dimitimus eadem racione pro ornamento altarium sánete Marie de Rosis centum solidos. ítem dimitimus eadem racione pro ornamento altarium ecclesie Monasterii sancti Michaelis de Fluviano centum solidos. ítem dimitimus Guillelmo Seguini et berengario de lanciano Manumissoribus nostris cuique Mille solidos malgelone pro labore eorum exequendi hanc nostram ultimam voluntatem. ítem volumus et mandamus quod satisfiat dictis manumissoribus nostris in expensis congruis per eos faciendis pro exequenda hac nostre ultima volúntate. ítem, dicimus, volumus et ordinamus quod si heres noster seu cius successor contradicit quod corpus nostrum non sepcliatur in Capella nostra de bellicadro, quod in hoc casu sit vallis nostra de banyuls domini Regis Maiorice vel heredum seu successorum eius. ítem volnmus et mandaraus et expresse dicimus et ordinamus quod incontinenti infra unum
mensem post obitum nostrum et antequam heres noster possideat vel intret in possessionem bonorum nostrorum et comitatus nostri sine omni intervallo et condicione restituantur at emendentur injurie nostre et debita nostra solventur et omnia in hoc testamento contenta compleantur penitus per dictos Manumissores nostros de bonis nostris et ad cognicionem eorum et dicti prioris et Gordiani et prout melius videbitur fore salutem anime nostre: Et specialiter jubemus restituí illas injurias quas nos concessimus et scribi fecimus in quodam libro nostro papirio et nostro sigillo ibi apposito .ítem dimitimus pro nostro aniversario in die obitus nostri in Capella sánete Marie de Bellicadro ob remedium anime nostre semper et annuatim faciendo diligenter et honeste per clericos ibi aliunde vocatos Centum Quinquaginta solidos malgelone, cuilibet clerico erogando inde dccem solidos: Et pro aniversario in eadem Capella sub forma predicta faciendo ob remedium anime
Nobilis Ugueti filii nostri quondam Quinquaginta solidos malgelone: Quos ducentos solidos réndales et pro dictis aniversariis faciendis damus et assignamus super census vallis nostre de banyuls. ítem, cel:ra autem bona nostra et jura quecumque sint et ubique tam presentía quam futura et totum Comitatum nostrum impuriarum, solutis prius plenarie debitis et injuriis nostris et completis ómnibus in hoc testamento scriptis et contentis, ut supra dictum est, dimitimus karissimo Pondo ügoniíilio nostro qui olim vocabatur en Malgaulin, et ipsum nobis heredum
nostrum universalem et principalem constituimus. Et si ipse val heres seu succesor suus in aliquo contra hoc testamentum et aliqua in ipso contenta venient vel venire temptaverint de facto instituimus nobis inheredum nostrum universalem et principalem in ómnibus bonis nostris et juribus dictum Episcopum Genmdensem qui pro tempore fuerit et in hoc casu revocamus penitus et anullamus dictum hereditamentum dicto poncio ugoni superius factum, et inde ipsum poncius deseretamus. Et ita auod tune dictus dominus episcopus compleat de bonis nostris, simul cum dictis nostris Manumissoribus qui suum ibi interesse potuerit, omnia in hoc testamento scripta et contenta, ut superius dictum est. Et id quod inde superaveri t dimitimus in intuitu pietatis et amore dei et in remedium peccatorum nostrorum ornamento et melioriamento altaris beate sánete Marie Sedis Gerunde matricis nostre. Et si ad dictum poncium ugonis filium nostrum dicta hereditas advenerit et omnia in hoc testamento contenta adimpleverit et contra in aliquo non venerit, et sine prole legitima decesserit, substituimus sibi in heredem nostrum universalem karissimum et religiosum fratem R(aymundum) de impuriis fratrum nostrum si exire tamer bono modo et de assensu magistri maiori de ordine hospitalis sancti johannis jerosolimitanis et de assensu expresso domini pape potuerit de dicto ordine. Et si ad dictum fratem R(aymundum) dictum hereditamentum pervenerit et sine prole legitima decesserit, substituimus sibi in heredem nostrum universalem Nobilem virum R(aimundum) Fulchonis, dei gratie vicecomitem de Cardona consobrinum nostrum vel filium seu filios suos si ipse Raymundi tune non viveret; et si dictus Poncius ugonis ut dictum est decesserit
et dictum hereditamentum dicto fratri Raymundo casu prefixo non advenerit, substituimus sibi in heredem nostrum universalem, scilicet dictum Nobilem R(aymundum) fulconis vel filium seu filios suos ut superius dictum est, et si ipsi R(aymundo) Fulconis vel filio seu filiis suis advenerit dictum hereditamentum, volumus et ordinamus quod dictus R(aymundus) Fulconis vel eius filius si ipse non viveret teneatur et debeat solvere de bonis suis antequam intrent in possessione
dicti hereditam.enti Trescentos Milia solidos malgelone solvendos et íradendos ut infra continetur ad cognitionem et per manus dictorum nostrorum manumissorum, et etiam teneantur solvere et restituere omnia debita et injurias et legata nostra et parentorum nostrorum et tlicti Nobilis ugueti et complerc omnia in hoc testamento scripta et contenta: Et quod ipsi et sui successores in dicto Comitatu vocentur
Comes Impuriarum et mutent et recipiant in nomen eorum personis Pons hug vel hug, et faciant signum comtal cum prout hodie facit comes impuriarum: volumus etiam quod omnes illi ad quos dictum hereditamentum, pervenerit jurent statim tune et faciant juramentum in instrumento publico appositum in posse prioris dicte Capelle nostre de bellicadro quod cornpleant penitus in ómnibus et observen! Ordinaciones et omnia contenta in instrumento stabilimenti et ordinamenti dicte
Capelle et quod in aliquo contra non veniant aliqua racione et etiam quod semper suum hospicium maiorem faciant in Castro nostro de Bellicadro et quod jaceant et sepulturam eorum in ecclesia dicte Capelle eligant: dicti autem Trescenti Milia solidi quos dictus R(aymundus) Fulchonis vel filius eius solvere debent si dictum eis advenerit hereditamentum, jubemus et volumus sic dividi, scilicet, quod dimitimus de illis quinquaginta Milia solidos Capelle sánete Marie de bellicadropro
melioramento et ad opus reddituum eius emendorum prout continetur in instrumento stabilimenti dicte Capelle, et Quinquaginte Milia solidos hospitali pauperum Castilionis amore dei, et Triginta Milia solidos pauperibus verecundiatis et pro puellis maritandis in vicecomitatu Caprarie amore dei: Et centum quinquaginta Milia solidos erogandos infra Comitatum nostrum pauperibus personis Castrorum nostrorum pro eorum debitis exsolvendis et pro puellis mulieribus maritandis in rccompensacionem dampnorum eis per nos datorum, et decem Milia solidos pro missis cclebrandis ob remedium anime nostre et parentum nostrorum in ecclesiis Comitatus et maior pars in ecclesie dicte Capelle: per elencos ibi aliunde vocatos. Et decem Milia solidos operi et ecclesia fratrum minorum castilionis. ítem dimitimus de bonis nostris pro quadam Capella construhenda in ecclesia fratrum predicatorum Gerunde in qua jaceat Nobilis domina Comitissa mater nostra decem Milia solidos: et si predicti ad quos dictum hereditamentum advenerit racione substitucionis quocumque decesserit sine prole legitima, substituimus eis in heredem nostrum universalem ordinem hospitalis sancti Johannis jerosolimitani in ómnibus bonis et juribus nostris in hunc modum, scilicet, quod dictus ordo et fratres eius faciant et teneantur faceré in hoc casu maiorem suam residenciam semper in Castro nostro de bellicadroet quod ibi sit maior eius congregacio et conventus eius de Catalonia sicut nunc est in loco eorum damposta vel de Cervaria et quod tune et semper Castlanus dicti ordinis vocetur Castellanus vel Marquisius Impuriarum. Et antequam intret in possessionem dicti hereditamenti dictus ordo et magister eius teneatur complere omnia in hoc testamenta scripta et contenta et etiam plus solvere de bonis suis viginti quinqué
Milia librarum malgelone qui dividantur et solvantur in hunc modum scilicet, Quindecim Milia librarum prout superius sunt divisi dicti CCC Milia solidi, et decem Milia librarum ob remedium anime nostre et parentum nostrorum in subsidium terre sánete conquirende vel pro peregrinis pro ea térra conquirenda euntibus per térra seu per mare. Et sicut aliquis se confidit in amore et fidelitate alicuius, sic nos confidimus in amorem et fidelitatem karissimus fratris nostri fratris R(aymundi) de Impuriis. Et propterea ponimus et volumus et constituimusipsum
esse maiorem ad exequendam hanc nostram ultimam voluntatem Quem ut carius possumus et diligentiam eius deprecamur et propter amorem et benevolentiam quam ergo nos ?iabet et nos similiterversus eum et etiam propter suam discrecionem et nobilitatem et intuitu etiam pietatis quatenus ipse penitus faciat posse suum ad hanc nostram ultimam volnntatem exequendam et penitus in ómnibus complere quoniam ei super hiis auctoritate huius testamenti plenam potestatem conferimus atque damus: volumus etiam et precipimus quod Capella nostra ecclesie sánete Marie de bellicadro et ordinacio et stabilimentum inde per nos confectum semper maneat suo robore firmitate prout continetur in instrumento inde per nos confecto. Hec est autem ultima nostra voluntatis quam volumus valere jure testamenti vel jure codicillorum vel etiam jure cuiuslibet alterius ultime voluntatis. Quod est actum apud libianum in hospicio domini pexera, vjo. kalendas Novembris anno domini M.CCC. Nono. Sig ^ num Poncii ugonis dei gratia Comitis predicti qui hoc firmamus pariter laudamus, et testes huius testamenti vocati sunt et specialiter rogati Dalmacius de Gauta et Dalmacius seguini et Dalmacius de sancto Acisclo et Guillelmus asselit et Andreas de exesie clericus et petrus de Exesie et petrus de moyono. Sig )íl num Guillelmi blanchi notarii publici Castro de Sancto Acisclo et termini Castri de Oleastreto qui hoc testamentum recepit, scripsit et clausit. Sig © num Bernardi Columbi publici notarii de Figueriis Qui hoc translatum ex originali translatari fecit et cum eo fideliter
•comprobatum clansit cum suprascripto in xxij linea ubi dicitur, vel tangere, et cum raso et emendato in xxiij linea ubi dicitur. Et si dominus Rex, et cum suprascripto in xxv linea ubi dicitur Sánete et in liiij linea ubi dicitur cum et in Iviij linea ubi dicitur, mulieribus, et in Ixix ubi dicitur, quinqué. Eg )í¡ o Berengariis reboUi judex ordinarius de Figueriis qui hoc translatum cum originali fideliter comprobavi subscribo.
(Arx. de la Curia eclesiástica de Gerona: Cartoral de Caries Many, f. II y III. Aquest document té algiins tro(;os molt esborrats y de dubtosa lectura).
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada